PILATICIA

PILATICIA
PILATICIA
dicuntur Codino iudiciaria capitum tegmina, seu tiarae Iudicum peculiares, olim apud Persas usitatae, ad quos ritus a Medis fluxit. Ita enim is, c. 6. num. 46. Cum Persarum gens parva esset, et vitam Pastoritiam ageret Cyrus, relictis Persarum moribus, utebatur ritu et consuetudine Medorum, utpote gentis magnae ac magnificae. Horum vero Iudices ferebant epilorica seu superulas et in capite lineum tegmen, Phaccolidem appellatum. Ex quolibet phaceolio pendebat a sinistra parte margellium, sive simbria ex margella, alteram auremeius, quigestabat, obtegens, Quâ significabatur, aurem quidem retectam accusatoribus dari; tectam vero autem accusatis, sed absentibus, reservari. Ex collo Iudicum pendebant in sericis filis margellia, cum fimbria. Longitudo erat spithamâ minor, latiutdo unius palmae. Quae Rex Medorum ferebat, similiter et Iudices. Quemadmodum igitur olimexercituum Duces ferebant torques, qui erant honoris indices, sic et Pilaticia honorem Iudicum manifestabant. Apud Anselm. Solerium de Pileo Sect. 9.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • PHACEOLIS — capitis tegmen, apud Perumasas, Iudicibus peculiare, de quo vide in fra in Pilaticia …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”